- PERIAPTA
- PERIAPTAGraeca vox Περίαπτα, aliter περιάμματα, a verbo περιάπτω, appendo; interdum ἐξαρτήματα, eâdem notione; etiam ἀποτροπᾶια, ab ἀποτρέπειν, amoliri, und Latinis Amoleta, vulgo amuleta: remedia dicuntur, quibus collo annexi Medici Magi mobos fugare conantur. Medici enim Magi cum triplices sint, iuxta Vossium: Quidam toti sint in occultis naturae proprietatibus indagandis et earum operationibus promovendis; Alii verbis, characteribus et cerimoniis medendi efficaciam tribuant; Alii initô cum Spiritibus commerciô, morbis auxilientur: duo posteriora Magiae genera, Medicinae nomine indigna, imo plane nefaria sunt. Primum vero Naturâ nititur, quae Deum Auctorem habet; atque huc περιάπτα quaedam quoque pertinent, quae nempe ob sympathiam vel antipathiam occultâ proprietate prosunt: Discoridi ἀναιτιολόγητα dicta, h. e. eiusmodi, ut eorum rationem reddere nequeamus. Aliqua enim occultam habere facultatem, quâ, de collo pendentia, ubi incaluerint a corpore nossto, profluvia quaedam, nobis nescientibus, effundant, cutique nostrae vel ori etiam ac naribus afflent, eôque pactô morbis variis prosint, dubium nullum est. Nec pro diabolicis statim habenda, quorum rationem ipsi perspicere non possumus; nam nec notum nobis, cur magnes, nisi alliô illitus sit, ferrum trahat. Cur patinae aquâ plenae impositus, utcumque millies patinam verses, quiescens semper frontem versus Arcticum vertat polum? etc. Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia c. 8. §. 12. Unde apud Scriptores etiam valde pios, ut Pisidem et recentiores Medicos Graecos, reperiuntur peripta e lapidibus multa, similiaque alia ἐξαρτήματα, quae naturalia potius, quam magica remedia, sunt censenda. VIde Psellum l. de lapid. Interim, quia plerumque abusus accessit, et amuleta ista cum magicorum verborum susurro adhiberi fere consuevêre, merito vanitatem hanc omnium saeculorum Sapientes damnaverunt. Nota quartanae sanatio, per ABRACADABRA chartae inscriptum et collo appensum, apud Q. Serenum Sammonicum, ut alia omittam: cuiusmodi amoleta licet praestarent, quod pollicentur, satius nihilominus fore, ut morbô obeamus, quam sic recuperemus sanitatem, graviter monet Chrysostomus. Hinc, apud Ael. Spartian. in Antonino Caracalla, c. 5. Damnati leguntur, et qui remedia quartanis tertianisque collo annexa gestarent; ubi mirum alicui videatur, adeo severe in huiusmodi homines ab eo Principe omnium primo fuisse animadversum, quem curiosis artibus deditissimum fuisse, testibus Dione et Herodianô constat, inquit Salmas. At haesit diu in animis veter. Christianorum etiam huiusmodi remediorum approbatio et studium. Quam ob causam modo laudatus Ecclesiae Doctor aliique Viri pii et sancti gravissime in eos sunt invecti, qui more paganicô περίαπτα annecterent: exstantque de horum poenis Canones non pauci in antiquis Patrum Conciliis. In Homil. autem 8. ad Coloss. non dubitat Chrysostomus, comparare aliquatenus martyrio huius vanitatis contemptum: Ε᾿νόσησε, inquiens, τὸ παιδίον, οὐκ ἐποίησεπερίαπτα μαιτύριον αὐτῇ λογίζεται; adeo tum erat in plebis Christianae animis δευσοποιὸς hic morbus. Quam sententiam pluribus idem tractat in 6. earum quas scripsit contra Iud. Et tamen vigebantprincipum Christianorum LL. quibus cum hoc genus, tum aliae omnes species vetitarum artium coercebantur: qua de re multa Amm. Marcellin. l. 29. in rebus Valentiniani ac Valentis. Lib. autem 19. scribit idem, de Constantii temporibus: Si qui remedia quartanae vel doloris alterius collô gestaret, sive per monumentum transisse vespere malevolorum argueretur indiciis, ut veneficus pronuntiatus, reus capitis interibat etc. Salmas. ad Spartian. d. l. Vide quoque supra, voce Iaspis, item Abracax, Amuleta, Galbea, Hapsus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.